- WALDECCUM
- WALDECCUMGerman. Waldeck, regio Germaniae, cum titulo Comitatus, de cuius situ vide voce Valdecum. Sub proprio Comite, ex Familia illustri, quae saeculô XII. a Witekindo hereditario advocato Episcopatus Paterbornensis originem nacta dicitur: sed ita, ut ab eius Vulquino Sualenbergia atque Waldeccia, Wernero Pyrmontana, et Henrico Sternbergia linea descenderint. Hâc exstinctâ A. C. 1399. inter Schavvenburgicos ac Lippienses de successione certatum est. Istam clausit sub finem saeculi XV. Ursula Ioanni Comiti Spiegelbergio nupta: unde ad huius posteritatem, sed brevi iterum ex ea ad Gleichenses, atque tandem Waldeccios, hereditas devoluta est. Illam (Vulquini) progeniem quod concernit, Gotfridus fil. Sualenburgios sevit, ex quibus Henricus Ottonem Waldeccium agnatum heredem habuit A. C. 1376. Godefridi frater adolphus Waldecciorum auctor est. Et quidem, qui ab hoc ortum trahit. Henricus cognom. Ferreus, ex Henrico et Adolpho filiis, duplicum progeniem habuit, quarum haec terminata est A. C. 1495. Henrici duo filii, Wolrathus et henricus, iterum duas lineas constituerunt: quarum hanc finiit Wilhelmus Ernestus, qui tubingae decessit A. C. 1598. illa hodieque superstes est; in qua qui nunc vivunt, communem patrem habent Iosiam, exstinctum A. C. 1588. Eius enim maior natu filius, ex Myria Comite Barbiensi, Christianus, qui obiit A. C. 1638. ex Elisabetha Comite Nassovia in Sigen, genuit Mariam Magdalenam (natam 1606. uxore Simonis Comitis Lippiae) Sophiam Iulianam (natam 1607. denatam 1637. uxorem Hermanni Landgrav. Hassiae) Annam Augustam (natam 1608. denatam 1658. uxorem Ioan. Comitis Saynae et Witgensteinae) Elisabetham (natam 1610. denatam uxorem Wilhelmi Wirichit Comitis de Falckenstein) Mauritium natum 1611. denatum 1617. Catharinam (natam 1612. uxorem Simonis Ludovici Comitis Lippiae. 2. Philippi Ludovici Ducis holsatiae, denatam 1649.) Philippum (natum 1613. denatum 1645. cui uxor obtigit Anna Catharina Saynensis) Christinam (natam 1614. uxotem Ernesti Comitis Saynae et Witgenst.) Dorotheam (natam 1617. uxorem Emiconis Comitis Leiningensis) Agnetem (natam 1618. uxorem Io. Philippi Comitis Leinimgensis denatam 1651.) sibyllam (natam 1619. uxorem Frid. Emiconis Comitis Leining.) Gabrielem (natum 1621. denatum 1624.) Ioannem (natum 1622. maritum Alexandrinae de Vehlen 2. Henricae Dorotheae Hassiacae) Ioannam Agatham (natam 1623. denatam 1636.) et Luisam (uxorem. Bar. de Effern) E' quibus Philippo, ex Anna Catharina praefata, geniti sunt Christianus Ludovicus (natus 1635. maritus Annae Elisabethae Rappolsteiniae) Iosias, (qui natus 1636. sibi iunxit Wilhelminam Nassoviam) praeter filias, omnes Comites Waldecciae etc. Minor filius Iosiae, ex eadem uxore, Volrathus lineam in Arolsen et Culenburg condidit: Pater ex Anna Marchione Badensi (cuius mater fuit Elisabetha Comes Culenburgica) inter alios, Philippi Theodorici (nati 1614. denati 1645. mariti Mariae Magdalenae Nassoviae) Ioannis Ludovici (nati 1616. denati 1638.) Georgii Friderici (qui natus 1620. duxit Elisabetham Carolam Nassoviam) etc. E' quibus Philippô Theodoricô et Mariâ Magdalenâ nati sunt, Amelia Catharina (nata 1640. uxor. Geogii Lucovici Comitis Erpach) Henricus Wolrath (natus 1642. denatus 1664. uxor... fil. Philippi Comit. Waldeccii) et Florus Wilhelmus (natus et denatus 1643.) Comites de Waldeck etc. lineae Culenburgicae. Georgiô vero Fridericô et Elisaberthâ Carolâ, Volrath Christianus (natus 1646.) Fridericus Wilhelmus (1657.) aliique Comites Waldeccii et c. in Arolsen et Culenburg. At Christianô Ludoviciô ex Anna Elisabetha Rappolst. inter aliosgeniti sunt Friderieus (natus 1663.) Henricus Vollrath) natus 1665). et FridericusLudovicus (natus 1672.) Vide Spenerum, Theatrô Nobil. Europ. Part. I. p. 116. 129. 146. 166. in Indice Part. II. p. 86. et de Arte Herald. Tom. II.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.